

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 7: Versus 37
In novissimo autem.Post dissensiones Judaeorum de Jesu, et post verba quae dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiae vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum.Si quis sitit.Bibat spiritum, ut post exponit,et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.Venter est conscientia cordis, quae bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons.[HIER.]Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.